Daily Archives :

czwartek, 17 czerwca, 2021

Litaniæ seraphici ordinis

1080 882 Kościół Św. Anny w Białej Podlaskiej

Kýrie, eléison.
Christer eléison.
Kýrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cælis, Deus, miserére nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserére nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Génitrix,
Sancta Virgo vírginum,
Sancte Míchaël, ora pro nobis.
Sancte Gábriel,
Sancte Ráphaël,
Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte.
Omnes sancti beatórum spirítuum órdines, oráte.
Sancte Joánnes Baptasta,
Sancte Joseph,
Omnes sancti Patriárchæ et Prophétæ, oráte.
Sancte Petre,
Sancte Paule,
Sancte Andréa,
Sancte Jacóbe,
Sancte Joánnes,
Sancte Thoma,
Sancte Jacóbe,
Sanctc Philippe,
Sancte Bartholomǽe,
Sancte Matthǽe,
Sancte Simon,
Sancte Thaddǽe,
Sancte Matthía,
Sancte Bárnaba,
Sancte Luca,
Sancte Marce,
Omnes sancti Apóstoli et Evangelístæ, oráte.
Omnes sancti Discípuli Dómini,
Omnes sancti Innocéntes,
Sancte Stéphane,
Sancte Laurénti,
Sancte Vincénti,
Sancti Fabiáne et Sebastiáne,
Sancti Joánnes et Paule,
Sancti Cosma et Damiáne,
Sancti Gervási et Protási,
Sancti Berárde sociique Protomártyres Minórum,
Sancti Dániel sociique Mártyres Septénses,
Sancti Nicoláë sociique Mártyres Gorcomiénses,
Sancti Petre-Baptísta socitque Mártyres Japoniénses,
Sancte Fidélis,
Omnes sancti Mártyres,
Sancte Silvéster,
Sancte Gregóri,
Sancte Pie,
Sancte Ambrósi,
Sancte Augustíne,
Sancte Hierónyme,
Sancte Bonaventúra,
Sancte Martíne,
Sancte Nicoláë,
Sancte Benvenúte,
Sancte Ludovice,
Omnes sancti Pontífices et Confessóres, oráte.
Omnes sancti Doctóres, oráte.
Sancte Antóni,
Sancte Benedicte,
Sancte Bernárde,
Sancte Pater Domínice,
Sancte Pater noster Francísce,
Sancte Antóni de Pádua,
Sancte Bernardíne,
Sancte Petre Regaláte,
Sancte Joánnes a Capistráno,
Sancte Dídace,
Sancte Jacóbe de Márchia,
Sancte Petre de Alcántara,
Sancte Salvátor,
Sancte Felix,
Sancte Benedicte,
Sancte Paschális,
Sancte Seraphine,
Sancte Francísce Soláne,
Sancte Joseph a Leoníssa,
Sancte Laurénti a Brundusio,
Sancte Joseph a Cupertino,
Sancte Pacifice,
Sancte Joánnes-Joseph,
Sancte Theóphile,
Sancte Leonárde,
Sancte Ignáti,
Sancte Conráde a Parzham,
Sancte Ferdinánde,
Sancte Ludovice,
Sancte lvo,
Sancte Elzeári,
Sancte Roche,
Sancte Conráde a Placéntia,
Sancte Joseph-Benedicte,
Sancte Joánnes-Maria,
Sancte Joseph Cafásso,
Omnes sancti Sacerdótes et Levitæ, oráte.
Omnes sancti Mónachi et Eremitæ, oráte.
Sancta Maria Magdaléna,
Sancta Agatha,
Sancta Lúcia,
Sancta Agnes,
Sancta Cæcilia,
Sancta Catharina,
Sancta Clara,
Sancta Agnes Assisiénsis,
Sancta Coléta,
Sancta Catharina de Bonónia,
Sancta Verónica,
Sancta Rosa de Vitérbio,
Sancta Angela,
Sancta Maria-Anna,
Sancta Hyacintha,
Sancta Maria-Francisca,
Sancta Anastásia,
Sancta Elisabeth Hungáriæ,
Sancta Elisabeth Portugáliæ,
Sancta Birgitta,
Sancta Margarita de Cortóna,
Omnes sanctće Virgines et Viduæ, oráte.
Omnes Sancti et Sanctæ trium Ordinum sancti Patris nostri Francisci, intercédite pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercédite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Dómine.
Propitius esto, exáudi nos, Dómine.
Ab omni malo, libera nos, Dómine.
Ab omni peccáto, libera.
Ab ira tua, libera.
A subitánea et improvisa morte, libera.
Ab insidiis diáboli, libera.
Ab ira, et ódio, et omni mala voluntáte, libera.
A spiritu fornicatiónis, libera.
A fulgúre et tempestáte, libera.
A flagéllo terræmótus, libera.
A peste, famę et bello, libera.
A morte perpétua, libera nos, Dómine.
Per mysterium sanctæ Incarnatiónis tuæ, libera.
Per advéntum tuum, libera.
Per nativitátem tuam, libera.
Per baptismum et sanctum jejuniúm tuum, libera.
Per crucem et passiónem tuam, libera.
Per mortem et sepultúram tuam, libera.
Per sanctam resurrectiónem tuam, libera.
Per admirábilem ascensiónem tuam, libera.
Per advéntum Spiritus Sancti Parácliti, libera.
In die judicii, libera.
Peccatóres, te rogámus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus.
Ut nobis indúlgeas, te rogámus.
Ut ad veram pœniténtiam nos perdúcere digneris, te rogámus.
Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conservare dignéris, te rogámus.
Ut domnum Apostólicum et omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris, te rogámus.
Ut inimicos sanctae Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus.
Ut régibus et principibus christiánis pacem et veram concórdiam donáre digneris, te rogámus, audi nos.
Ut cuncto pópulo christiáno pacem et unitátem largiri dignéris, te rogámus.
Ut omnes errántes ad unitatem Ecclésiæ revocáre, et infidéles universos ad Evangélii lumen perdúcere dignéris, te rogámus.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortáre et conserváre digneris, te rogámus.
Ut mentes nostras ad cæléstia desideria érigas, te rogámus.
Ut omnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retribuas, te rogámus.
Ut ánimas nostras, fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum ab ætérna damnatióne eripias, te rogámus.
Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris, te rogámus.
Ut omnibus fidélibus defúnctis réquiem ætérnam donare dignéris, te rogámus.
Ut nos exaudire dignéris, te rogámus.
Fili Dei, te rogámus.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaudi nos. Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Kyrie, eléison.
Christe, eléison.
Kyrie, eléison.
Pater noster secreto usque ad
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem. R. Sed libera nos a malo.

ajax-loader

Facebook