22. maja Świętej RITY z Cascia

DIE 22. MAII.
Ritæ a Cassia
Duplex.

in I. VESPERIS

O św. Ryto, któraś z taką pokorą i wytrwałością poświęcała się służbie Bożej, że stałaś się godną nagrody żywota wiecznego: pomnij na różnorakie niebezpieczeństwa nasze na tern padole płaczu i przybądź nam na pomoc z Twoją możną przyczyną u Boga. Bądź nam przewodniczką na drodze do nieba, jako też doradczynią w wszelkich wątpliwościach i pomagaj nam w wszelkich potrzebach ciała i duszy. Uproś nam tę łaskę, abyśmy cnót Twoich naśladowali i zawsze szli drogą przykazań Bożych, a przez to doszli do żywota wiecznego, gdzie się z Tobą i wszystkimi wybranymi wiecznie w Bogu cieszyć będziemy. Amen.

Akt poświęcenia się św. Rycie.

Święta Ryto —obieramy Cię sobie dzisiaj — na cały czas życia naszego — za naszą szczególną orędowniczkę — w wszelkich potrzebach ciała i duszy — i chcemy Ciebie — jako wierne dzieci Twoje — nabożnie czcić — i Twoją cześć według sił naszych pomnażać. — Prosimy Cię, — racz nas Twoją możną przyczyną wspierać — w wszelkich sprawach i potrzebach naszych. — tak w życiu jak i śmierci. Amen.

Solis oblíquum peragráta gyrum,
Lux adest hymnis recolénda lætis,
Quæ fuit Ritæ méritis vetusto
More dicáta.
Prodit ut primum genitrícis alvo,
Agmen Hyblæum vólitat per ora,
Ut locutúram dóceat puellam
Méllea verba.
Cónjugis saevi resolúta vinclis,
Vírgines inter Dómino dicátas
Optat ascríbi; víduam sed arcent
Limine sancto.
Compos at voti, dúcibus supérnis,
Dum cruci affíxum Dóminum precátur,
Cæditur spina : simul illa languet
Sáucia fronte.
Dum rigent brumæ, rosa verna floret
Ad tuos nutus, geminósque fici
Proferunt fructus; célebrant stupéntes
Monstra soróres.
Illa jam pergit rutilans ad astra :
Plaudit Hispánus, Padus, Indus, Umber,
Corpus intactum récolens quotánnis
Supplice voto.
Trínitas omni celebrétur ævo,
Quam fides trinum docet esse, et unum
Numen, et Rita tríbuat precánte
Próspera cuncta.
Amen.

V. Signásti, Dómine, fámulam tuam Ritam.
R. Signo caritátis, et passiónis tuæ.

Oratio.

Deus, qui sanctae Ritæ tantam grátiam conférre dignátus es : ut inimícos dilígeret, et in corde atque in fronte caritátis et passionis tuae signa portáret: da nobis, quæsumus, ejus intercessióne et méritis; inimicís nostris sic párcere, et passionis tuæ dolóres contemplari, ut promíssa mítibus ac lugéntibus præmia consequamur : Qui vivis.

 

AD MATUTINUM.

Hymnus

QUid noctes lacrymans, quid lacrymans dies

Urgues, Rita? Viri funere cinxerat

Queis mundus, resident vincula. Quid frui

Ultra quid prohibet Deo?

Ast heu, quod lugubres te viduam tegant

Vestes, ut miserum littore naufragum

Fluctus, sic prohibent limine virgines,

Quo fervens animus trahit.

Jam nunc imbre genas tingere desine :

Quod tellus renuit, sidera porrigent.

E coelo veniunt subsidio Patres,

Sanctum queis aditum patet.

Nocte inconcubia coelicolae vocant.

Ipsos dum sequeris vestigio duces,

Optatam subito virgineo domum

Stupente ingrederis choro.

Sic te nempe Deus mirifice modis

Solatur. Precibus des miseris tuis

Securo valeant tramite lucida

Coeli culmina scandere.

Te, summa o Deitas unaque, poscimus :

Ut culpas abigas, noxia subtrahas,

Des pacem famulis; ut tibi gloriam

Annorum in seriem ca nant.      Amen.

 

In j. Nocturno, Lectiones de Scriptura occurrente.

In Feria ij. vel iv. Rogationum. Mulierem fortem.

In II. Nocturno.

Lectio IV.

Rita, Rochae Porrenae Cassiae oppidulo in Umbria, honestis ac piis parentibus nata, dum infantula jaceret in cunis, pluries agmen albarum apum os ejus ingredi atque egredi visum est. Ab ineunte aetate pueriles lusus et inanes curas respuens, solitudine et orationibus mirifice delectabatur. In eunte juventa virginitatem Deo sacrare constituit : sed ne parentum voluntati adversaretur, viro ingenio praeferoci, ac moribustetrino nupsit: cujus asperitatem ea mansuetudine tulit, ut per annos duodeviginti concorditer vixerint. Marito ab inimicis interempto, non solum pro interfectoribus Deum orabat, sed etiam duobus adolescentulis, quos ex eo genuerat, ut paternae caedis memoriam abolerent, suadebat. Cum autem eosdem vindictae cupidos cognovisset, Deum precata est, ut eos citius e vita eriperet, ne conceptam paternae caedis ultionem explerent. His autem defunctis, a sacris Virginibus Ordinis sancti Augustini, multis cum lacrymis, habitum religiosum postulavit.

 

  1. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam : * Et deducet te mirabiliter dextera tua.
  2. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna. — Et deducet.

Lectio V.

Ab illis autem, quod  solas virgines recipere mos esset, terrepulsam passa, non inulto post voti compos divinitus effecta est. Nam quadam nocte, dum orationi vacaret, a sancto Joanne Baptista, quem sibi patronum in primis elegerat, vocata, ac eum per abrupta montium sequi jussa, beato Patre Augustino, et Nicolao Tolentinate comitantibus, in coenobium mirabiliter introducta, a Virginibus miraculo permotis benigne suscepta est. Reigitur familiari devendita, ac pretio in pauperes erogato, monasterium ipsum ingreditur : ubi corpus vigiliis, cilicio, spinis, quas tunicae attexuerat, crebrisque flagellis in servitutem redigens, cibum semel in die sumebat,solo pane, et aqua contenta. Obedientiae insigne praebuit exemplum, cum Antistitae jussu aridum lignum irrigare non dubitavit. Orationi jugiter vacabat; Christique Domini cruciatus a media nocte usque ad solis ortum, tanto mentis ardore, tantaque lacrymarum vi meditabatur, ut prae doloris magnitudine pene confici videretur.

  1. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : * Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam.— Propterea.

 

Lectio VI.

Quadam die, cum ad Christi e Cruce pendéntis imaginem intensius oraret, spina e Crucifixi corona in fronte ita transfixa est, ut insanabile vulnus usque ad mortem pertulerit : ex quo præter acerbissimum doloris sensum, fœda sanies exhalabat. Unde ne sororibus nauseam moveret, solitaria cum Deo versabatur. Sed anno sæculari Romam cum ceteris sororibus ab Antistita, propter ulceris deformitatem, ire vetita, repente absterso vulnere convaluit : quod tamen, reversa domum, iterum erupit. Post aliquot annos gravi morbo correpta, ipsum quadriennio patientissime toleravit : quo tempore vernans rosa ex suo quondam hortulo asperrima hieme, atque duæ recentissimæ ficus ei allatæ sunt. Morti jam proxima, Christum Dominum una cum beata Virgine ad cœlestia regna se vocantem audivit; atque ita ; susceptis omnibus Ecclesiae Sacramentis, anno post Christum natum millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, undecimo Kalendas Junii, obdormivit in Domino. Illius exuviae, ad quas suavis odor efflatur, ac mire diffunditur, maxime quum ad ejus invocationem prodigia patrantur, magna fidelium venera-tione coluntur. Eam miraculis ante et post obitum claram Clemens duodecimus in Beatorum,Leo vero decimustertius, nono Kalendas Junii anno millesimo nongentesimo in Sanctorum numerum retulit. R. Fallax gratia.

AD LAUDES.

Capitulum.                                                                                        Cant. 23.

EGO flos campi, et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Jam hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra.

Hymnus

 

INtactæ adeste virgines,

Adeste castæ conjuges :

Tellus et astra personent

Ritæ merentis laudibus.

Corpus domat jejuniis,

Carnem flagellis conterit,

Christi dolori condolens,

Noctes, diesque transigit.

Spina superne cæditur,

Rosis viretum purpurat,

Arbusta ficus proferunt

Ad vota Ritæ protinus.

Qua scandit ipsa ad æthera,

Hac ire vos omnes docet,

Junctæ jugali vinculo,

Et vos solutæ conjuges.

Sit laus Patri, laus Filio.

Tibique sancte Spiritus :

Rita precante servulis

Æterna dones gaudia.

Amen.

  1. Prævenisti eam, Domine, in benedictionibus dulcedinis. R. Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

 

Ficus protulit grossos suos : vi­neae florentes dederunt odorem suum : surge amica mea, speciosa mea, et veni.

 

  1. VESPERIS.

Egredimini, et videte, filiae Sion, Ritam in diademate, quo coronavit eam Christus in die Desponsatidnis illius, et in die laetitiae cordis ejus.

 

 

ajax-loader

Facebook