INTROIT

Quasi modo géniti infántes allelúia: rationábiles, sine dolo lac concupíscite, allelúia, allelúia, allelúia. Ps. Exsultáte Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. v. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Repeat Quasi modo…

Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Præsta quæsumus omnípotens Deus: ut, qui Paschália festa perégimus; hæc te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. S. Amen

Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli. Caríssimi: Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victória, quæ vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Jesus est Fílius Dei? Hic est qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur, quóniam Christus est véritas. Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus; et hi tres unum sunt. Et tres sunt qui testimónium dant in terra: Spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod majus est; quóniam testificátus est de Fílio suo. Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium Dei in se.
Deo Gratias.

Allelúja, allelúja. V. In die resurrectiónis meæ, dicit Dóminus, præcédam vos in Galilæam. Allelúia. V. (John 20: 26) Post dies octo, jánuis clausis, stetit Jesus in médio discipulórum suórum, et dixit: Pax vobis. Allelúia.

Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem.
R.Gloria tibi, Domine

In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: „Pax vobis.” Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus, et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: „Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.” Hæc cum dixísset, insufflávit: et dixit eis: „Accípite Spíritum Sanctum: Quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis, reténta sunt.” Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei álii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi vídero in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus; et Thomas cum eis. Venit Jesus, jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: „Pax vobis. Deínde dicit Thomæ: Infer dígitum tuum huc, et vide manus Meas, et affer manum tuam, et mitte in latus Meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.” Respóndit Thomas, et dixit ei: Dóminus meus, et Deus meus. Dixit ei Jesus: „Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti qui non vidérunt, et credidérunt.” Multa quidem et ália signa fecit Jesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Hæc autem scripta sunt ut credátis, quia Jesus est Christus Fílius Dei: et ut credéntes, vitam habeátis in nómine ejus.
Laus tibi Christe.

Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Ángelus Dómini descéndit de Cælo, et dixit muliéribus: Quem quæritis, surréxit sicut dixit, allelúia

Súscipe múnera, Dómine, quæsumus, exsultántis Ecclésiæ: et cui causam tanti gáudii præstitísti, perpétuæ fructum concéde lætítiæ. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Tuum, Qui Tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Sursum corda.
R.Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æqum et salutáre, te quidem Dómine omni témpore, sed in hac potíssimum die, gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dóminatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus sine fine dicentes:
SANCTUS, SANCTUS, SANCTUS…

Communicantes, et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetricis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomæi, Matthæi, Simónis: et Thaddæi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiánis: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis, precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxilio. Per eúmdem Christum Dóminum Nostrum. Amen.

Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Quæsumus, Dómine Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias, et futúrum. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus,
Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen